Latin
JACOBUS ALBANVS GHIBBESIUS POETA
Athanasius Kircher, Phonurgia nova xxii
Unproofread scanNot analysed yet
JACOBUS ALBANVS GHIBBESIUS POETA Laureatus Caesareus in suo Epitalamiosic loquitur fol. 14. At vocem stentoream optasset. Oluisset utique sibi dari tubam illam novam, quam suus Author vocat Stentoro- phonicam, ad amplificandam, &dilatandam vocem, ut longè undique perciperetur ad complura passuum millia; nupera est inventio Academicorum Societatis Regiae Londini, praecipua verò laus tribuitur clar. Viro Samuëli Morlando Equiti Aurato, tanquam primo &unico Inventori; Tametsi lυρclamet Athanasius Kircherus, sibique decus famamque vendicet; Asseruit enim nobis haec scribentibus, rem totam abhinc annos circiter viginti à se descriptam &vulgatam in Tom. 2. Musurgiae, Cap. de Phonismis. ubi sermo de Cornu Alexandri Magni (cupidus tria praeco) Tot omnino ad milliaria probatum est in Anglia coram Rege; mirabilius multo est futurum, quod narravit mihi idem Kircherus de suo Tiburtino secessu ad Montem Vulturellum, uti rem recentissimam; is ibi cùm villicaretur (bis in anno solenne ipsi) Religionis causâ aedem B. Virgini sacram, quam instauravit, invisens hoc ineunte Mense funio anni 1672.