Latin · Elegiac couplet
ELEGIARUM LIBER, ELEGIA VIII. AD CUPIDINEM, lines 2.8.1-2.8.50
Auctores varii, Carmina 2.8.1-50
Unproofread scanNot analysed yet
Optime Caelicolûm, Veneris certissima proles
Aeterno Divos qui regis imperio,
Et genus humanum placidis amplecteris alis,
Optime Caelicolûm, caste Cupido, fave;
Dum canimus tua jura, fave. Jam Daedala tellus
Non ulli Superum, quot tibi, vota ferat;
Aera qui tenuem, qui vasti caerula ponti,
Terraique sacro concutis igne solum,
Frondentesque avibus sylvas, et lustra ferarum
Omnigenis gaudes exhilarare modis
Vere novo, cum floret ager, cumque altior intus
Naturae molem versat, agitque vigor.
Sed tibi nulla adeo placuerunt saecla animantum,
Magna suo genitrix quotquot alit gremio,
Ut genus humanum, quod nempe prae omnibus unum
Eximie toto diligis ex animo!
Namque hominem dia cum tu ratione potentem
Praepete vidisses omnia consilio
Pollere, et magnos propius contingere Divos,
Protinus aeternae nobile mentis opus
Neglectum haud ima voluisti serpere terra,
Ignarumque tui numinis esse diu
Tu, quas temporibus per bruta animantia certis,
Materni illecebras largiter officii
Diffundis, tetro implicuisti errore, vagique
Finisti caeco munere concubitus:
Qualibus at nos e tenebris, quantisque periclis
Servas, magnorum maxime Caelicolûm,
Dum nostras finire negos, mitissime Divûm,
Corporis ignaro pondere delicias!
Tu, cum informasses nostra intus molliter ossa,
Nervorumque vias haustibus aetherei
Flaminis implesses, Veneris cunabula primae
Humano primum in pectore constituis;
Unde viri muliebre genus, muliebria rursum
Saecla petunt avide, concupiuntque viros,
Ut genitale Venus Cythereia conserat arvum,
Augeat et pulcra prole Juventa domos.
Hoc Veneris donum est; haec est Venus ipsa: sed illi
Sanctius haud dubie deerat adhuc aliquid.
Deerat Amor: sancti pulcherrima deerat Amoris
Fax: hoc ipsa quoque est pulcrior igne Venus.
Quo tu cum velles nos leniter igne beare,
Scilicet has rerum diceris isse vias.
Principio sentire suae cum munera laudis
Posset homo, et cujus quaeque opis indigeat
Natura ingenito quiret deprendere sensu,
Fungique appositis saepe ministeriis,
Has tantas vires, atque haec miracula mentis
Non est in nihilum passus abire Deus.