Latin · Elegiac couplet
ELEGIARUM LIBER, ELEGIA VIII. AD CUPIDINEM, lines 2.8.51-2.8.103
Auctores varii, Carmina 2.8.51-103
Unproofread scanNot analysed yet
Principiis sed enim ex istis, nostraeque elementis
Naturae unanimes vincla sodalitii
Protinus eduxit, penitoque in corde locavit,
Mutuus in nobis unde aleretur amor;
Dissimilemque ideo simili sub corpore formam
cognata instruxit mente, animique pares
Ingessit sensus, atque ignea semina flammae
Alte in femineo pectore seposuit:
Et dedit alterius potuisse agnoscere quidquid
Mens animi cuperet, vel mage non cuperet.
Hoc tamdem exoritur vivendi mutua pacto
Conditio: hac alii conditione dies
Incipiunt tamdem humanae procedere genti,
Vitaque non parvis ire sub auspiciis.
Praeterea omnigeno cum hominem exsuperare decore
Omnia pervellent cetera saecla Dii,
Illum etiam specie cohonestavere venusta,
Ut quasi naturae flos foret, atque oculus.
Hinc variae natura potens sub imagine formae
Humanis adeo lusit amabiliter
Vultibus, et tantos Venus alma afflavit honores,
Atque ipsae tantos contulerunt Charites.
Omnis in haec inhians longi spem potat amoris
Gens hominum, et primis illecebras oculis
Omnis amans hausit: pulcraeque est gratia formae
Humanum potuit quidquid amore genus.
Inde voluptatum sensus, sensusque malorum,
Quo datur alterius gaudia et illecebras
Sentire, atque animi curas partirier omnes,
Alteriusque pie condoluisse malis;
Inde chorus virtutum omnis, concordia felix,
Quae jungit, gemino et corda adamante tenet,
Lenis in imperium, sed non violabilis ulli
Impune. Huic pura in veste Pudicitia
It comes, et pavidos terrae defigit ocellos;
Fas sequitur retro, cultaque Simplicitas.
Queis super ambrosium laticem secura Voluptas
Inspergens curas allevat omnigenas.
O vere ante alios felix, longeque beatus,
Mollia qui in molli pectore corda gerit!
Quem pulcro adveniens gratissima corpore virtus
Extra se cara surripit illecebra!
Ille in ferventi semper defixus amore
Non dulces animi sole oriente sui
Pectore deposuit curas, non vespere sero
Oblectare avidum cessat āmore animum.
Respondet similis cognato in pectore flamma,
Et desiderio gliscit amor simili,
Miscenturque animis animi: quo pignore demum
Ingentis compos mens bona propositi
Ultra mortales sensus sapit, atque jacentes
Ultra terrigenas nobile tendit iter,
Impatiensque morae caelo se librat aperto;