Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., XV. Anno 1622. MenseSeptembre HARTUNGO SCHARFIO, De Iure Nuptiarum disp.
August Buchner, Poemata selectiora 11.15
Unproofread scanNot analysed yet
HUc ades, o Cytherea, piorum mater amorum,
Quique geris festas, caste Hymenaee, faces:
Et tu, quae socii sancis bona foedera lecti,
Huc age, non duro numine, Iuno, veni:
SCHAFIUS en vestras deponit munus ad aras,
Quicquid hoc est parvi non sine mente libri.
Quem probat ipsa Themis sanctarum antistita legum,
Totaque Iuridici natio lecta chori.
Sit vobis hic gratus honos, celebrate faventes
Officium docti hoc atque pii Iuvenis.
Tam bene qui enucleat casti iura omnia nuptus,
Non nisi ter-fausta nubere sorte decet.