Latin
AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., XVI. Anno 1623. MenseOctobre Paulo HELMREICHIUM, TheologiaeDoctori Papatui
August Buchner, Poemata selectiora 11.16
Unproofread scanNot analysed yet
ERrore quisquis blandiente delusus
A se recessit, ac suae fugiens lucis
Captat tenebras, imperitia turgens,
Falsoque laetus pertinacius verum
Amarus hostis impetit, ferox calcat:
Miratur omne, quicquid ante subvertit,
Subvertit omne,quicquid ante miratus,
Sibi ipse pestis, ipse pernicies, clades.
At te benigni numinis favor PAULE,
Propinquiore candidus rigans flamma
Dudum beavit, discere ut tuas posses
Errationes, quam remotus a vero
Demens vagatus, pestilentibus sacris
Symmysta curans, veritatis aeternae
Professus hostis, doctor impii sensus.
O ter beatam! candidam o nimis lucem,
Quae te, Charybdos naufragam istius pestem,
Quae monstra vidit exisse Scyllaee,
Ac derelictos carbasis retro versis
Iterare cursus! illa floreis sertis,
Et iure festo, carminisque delecti
Mactanda honore, quid tuos putas annos
Retro peractos? quicquid ante vixisti
Periisse ducas: verus, ista, Natalis.
Ergo beatae quando redditum lucis
Iubar fugatum: quando post ferae noctis
Diras tenebras purior dies Sole
Menti reluxit; quando sidera erepta
Caelumque spißa nube inante subductum
Iterum videtur omne, quin redonatur
Ut possidendum, Numinis pii macte
PAULLE hoc favore, macte, et enthei veri,
Quod iam refulsit, pertinax mane cultor,
Pugnator acer, strenuusque patronus.
Frendat frematque Roma, et impiis nugis
Addicta plebes, degener, petulans, fallax,
Profana sancti, veritatis oblita,
Ventri gulaeque serviens, Dei spernens,
Et te scelestum, perfidum, profugum scurram
Subinde clamet usque faucibus raucis,
Tu pectore alto quicquid huius irride,
Tecumque tacitus cogita aureum dictum,
Scurrile non est, ad meliora transire.