Latin
AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., XVIII. ? 1624. In JOH. BLUMII, Wittenb. Dissertat. de Candore.
August Buchner, Poemata selectiora 11.18
Unproofread scanNot analysed yet
QUo pietas profuga e terris super astra volavit,
Exosa publicum nefas
Iam penitus corrupti orbis, se Candor eodem
Dolis fugatus callidis
Contulit, et caetus hominum ac commercia vitans
Colit igneas Divum domos.
Ne tamen et nomen rabies quoque deleat aevi
Dente omnia improbo atterens,
BLUMIUS hoc prohibet docto libro atque venusto,
Quem mille Suada floribus,
Mille Venus sparsit. Certatim attollite laude
Hoc candidum studium Viri,
Quotquot adhuc veterum ad mores praecordia finxit
Iapeti prudens genus.
At tu victuris quando isthaec tradere chartis,
Amice JANE, pergeres,
Aethera conscendisse reor te et sidera mente,
Infra relicto te solo.
Talia quis pangat de Candore, ipse nisi illi
Coram videndus adstitit?