Latin
AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., XVII. Anno 1624. In GERH. BUNTHENII, P.C. Armaturam Sacram.
August Buchner, Poemata selectiora 11.17
Unproofread scanNot analysed yet
MIlitia vita est: donec illa vivitur,
Nos undiquaque mille pugnarum premunt.
Hinc urget Acheron, inde mundus impetit:
Quin intus ipsos nos mei hostis delitet,
Infestus, acer, mille perfidus dolis.
Vin` scire qui sit? ista, qua constas, caro:
Haec usque creperis inquies tumultibus
Vesana bella concitat: anima cernitur:
Quae perdita semel, non potest repararier.
Captiva in orcum, ut perpetes poenas luat,
Frustra quiritans ducitur: clausae fores
Adamante saevo iterum recludi nesciunt,
Nullis domandae viribus, nulla prece
Emolliendae. Quisquis ergo vincere
Quondam laboras, salvus esse et expetis,
COmponere gradum disce contra in tempore,
Et expedire providam in cunctas vices
Meditare dextram: monstrat id BUNTHENII
Isthoc libello docta diligentia.
Debere te illi tam memineris gratias,
Asserta cuique grata quam sua est salus.