Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., XXXI. Anno 1636. In JOH. MELCH. a SCHWALBACH, Eq. Hassi, EL. SAX. Legionis Ducis
August Buchner, Poemata selectiora 11.31
Unproofread scanNot analysed yet
QUi firmare urbes liceat, munimina circum
Exstruere, et celsis claudere ab aggeribus:
Depressamque in humum fluvios immittere et amnes:
Riteque perpetuis hos cohibere iugis:
Atque suo quemcumque locum sub Marte tueri:
Ne noceant hostes, ne noceatque fames:
Hic liber ostendit: libri SCHWALBACHIUS auctor,
Ingenio, dextra, nobilitate potens.
Mandavit chartis, quicquid cognoverat usu:
Et quodcumque notat, fecit id ante manus.
Quae merces sat digna Ducem ventura manebit?
Quod pretium tantae sedulitatis erit?
Contendit vivus Dominis prodesse vidensque;
Praestat idem rara, versus in ossa, fide.