Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., XXXII. ? 1637. Februario 25. Ad ? HAGMEIERUM, ? Inscriptiones Wittebergenses
August Buchner, Poemata selectiora 11.32
Unproofread scanNot analysed yet
HAGMEIERE meae certissima portio mentis,
Et Themidos pariter cuncta regentis amor,
Et pariter Musae, quam multa laude fatigas,
Ingenii felix, et simul arte potens:
Quas tibi pro tanto pietatis munere grates
Leucoris exsolvet non minus ipsa pia?
Usque adeo colis et vivos ornasque sepultos,
Officium spargens in genus omne tuum.
Hactenus aetherea non cassos luminis aura,
Quos habet eximios Albis amatque viros
Prosequeris, grataque tibi dulcedine morum
Concilias, totos et facis esse tuos:
Nunc cineres manesque pio quoque munere donas,
Et prohibes iterum nomina sancta mori:
Quosque legis titulos tumulis et carmina, solum
Quod pretium virtus maxima saepe tulit,
Describis mandasque libro, quin omnibus edis,
Ut pariter possint hic et ubique legi.
Vive diu felix famae immortalis honore,
Quodque dedisti aliis, largiter ipse cape.