Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA.
August Buchner, Poemata selectiora 14-3
Unproofread scanNot analysed yet
CARPZOVIUS leto datus est: Tuba clara Sionis
Conticet, heroos nec dat, ut ante, sonos.
Hactenus ad populum sonuit praecepta, Tonantis;
Nunc sed enim ante ipsum clangit ovatque Deum:
Et caeli aeternis gaudens certare Camenis
Voce immortali, quem videt, ipse canit.
Sed neque quod cecinit populis, vanescit in auras:
Fingit adhuc animos, dum meminêre, suos.
HEu fuit ingenium SPERLINGI et lingua diserti,
Abdita naturae pandere cuncta potens?
Imo fuit. Quantum decus o tibi, Leucori, raptum est?
Naturae ah vates post ubi talis erit?