Latin
AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA., XLIV. Anno 1657. Martio 20. In Obitum ?? HOE ab ?et ceteraElectoralisSaxoniae
August Buchner, Poemata selectiora 14.44
Unproofread scanNot analysed yet
HEu quo severi ferreus rigor fati,
Et dura Parcae pensa nemini lenis,
Me perpulerunt? Ergo ego ille iam multo
Gravatus aevo, et frigidus senectute,
Tibi lessum, HOEE, cogor ingredi, et canus
Deflere raptum, cui virilitas vixdum
Coepta inchoari, et robur illud annorum,
Quisque approbare quo suas amat dotes?
Et quam probasti? promerendo tot laudes,
Quot emereri comior potest virtus,
Et os disertum, et elegantiae ad legem
Exacta, morum casta et innocens norma:
Rectique amator animus, et potens veri,
Negotiique in quodlibet genus solers,
Et prope senili providentia cautus?
Quid? ergo pulchra quaeque non diu durant?
Et optimis quibusque finis impendet
Nimium citatus? Cum tot improbos ventres,
Tot, quibus inerti vita diffluit somno,
Superare cernas, et senescere in longum?
Sed obsequendum Numini. Interim quantum est,
HOEE, quod te summi et infimi lugent,
Et aula tota maeret, fassa, te rapto,
Decus ministri perdidisse non vile.