Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA., XXIV. Anno 1636. MenseOctobre Ad Jacobi MARTINI, Doctoris Theologum ? et
August Buchner, Poemata selectiora 14.24
Unproofread scanNot analysed yet
CLare Senex, animum patrio succensus amore
Qui totus querulas solveris in lacrimas,
Atque iterumque iterumque inclamas nomen amati,
Quem propero mersit funere summa dies,
Saxonicum ut frustra reducem exspectemus ad Albim,
Promat ubi doctas, quas cumulavit, opes;
Et procul a nostro depellat corpore morbos
Texentes varias in mala nostra neces;
Pone modum legemque animis, et vince ferendo
Fata tua: a Superis, quod venit, omne venit.
Ille licet iaceat, Paridis pulcherrimus urbem
Qua lavit, et cultos Sequana findit agros;
Mens amplexa tamen patrium repetivit Olympum,
Nec quicquam cineres terra aliena gravat.
Quid, quod clara magis ventura hinc fama decusque est,
Depositum tumulus quod peregrinus habet.
Et geminae certant pro charo nomine gentes;
Saxo, quod genuit; Celta, quod ossa tegit.