Latin
AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA., XXV. Anno 1637. Maio 12. TOBIAE MAEVII, ??Doctoris et Illustri?? Consiliarii
August Buchner, Poemata selectiora 14.25
Unproofread scanNot analysed yet
ILle ille Legum et Iuris interpres sciens,
Aequique vindex acer, at mali doli,
Et quicquid artis improbae improbi canes,
(Qui sanctum ubique plurimi obsident forum,
Fasque omne vertunt callide, labes merae,
Clientiumque Scyllae inevitabiles,
Quorum Patronus ille semper optimus,
Quin, si fatendum, verius fuit Pater)
Fingunt plicantque, perduellis nobilis,
Suo peractus MAEVIUS fato hic cubat.
Quem dum dolent ademptum, et ereptum sibi
Lugent amici, luget ipsa etiam Dice,
Princepsque cui Consultor astitit catus,
Prudens, fidelis, innocens, ipse interim
Plenus quietis, sola quae nunc mortuos
Sequitur manetque, cladium expers et mali,
Laetatur excessisse perquam in tempore:
Nam iusque lexque dum silent, regnat nefas,
Et vis furorque cuncta pene temperant,
Quis esse Iuris Vatibus locus queat?