Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA., XLI. Anno 1655. Ad ? a GERSDORF, ?? Ereptam Matrem acerbe lugentem.
August Buchner, Poemata selectiora 14.41
Unproofread scanNot analysed yet
FLes matrem: et si quis talem deflere vetabit,
Ferreus hic, expers aut pietatis erit.
Plus nulli debere potes: nam te edere talem
Quod potuit, potuit maius an illa dare?
Iam quanto complexa fuit te semper amore?
Nulla magis natum mater amare queat.
Haec quoties Numen supplex in vota vocabat,
Principium votis, tu quoque finis eras.
Semper oberrabas animo, quodcumque parabat,
Inque tua ipse adeo somnus imagine erat.
Ah quoties dixit, quid agit meus ille? valetne?
Hoc mihi dent Superi, dent superesse caput?
Scilicet ille meae baculus lumenque senectae:
Unum hunc si teneo, cuncta tenere putem.
Digna quidem lacrimis res haec; tamen usque madere,
Quid iuvet? ad lacrimas nulla redire volet.
Si nescis, illa attigerat spatia ultima vitae:
Et quam longa seni mors, rogo, abesse potest?
Ius sequitur natura suum: senium excipit urna:
At post nubilam humum sidera celsa manent.
Haec super ingreditur Tua nunc: quia celsior astris
Omnibus, ante ipsum plaudit ovatque DEUM.
Et quamvis hominem dudum exuit, attamen exstat
Mater adhuc, prae te dum pia vota litat.
Non lacrimas res ista petit: venerare parentem,
Quam flesti: in meritis est super illa suis.