Latin
AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA., XLII. Anno 1656. MenseIunio In Obitum ? MEISNERI, ? Scholae ??? et ? maioris
August Buchner, Poemata selectiora 14.42
Unproofread scanNot analysed yet
QUi ternos Portae tecum, MEISNERE, per annos
Iam lacte coeptus imbui Camenarum,
Egi, adolescentem vix orsus, et acer amavi
Tot elegantes ingeni tui dotes,
Aemulus exemplum studiis vitaeque probatae,
Quod suppetebas maior ipse me, sumens:
Hactenus et semper te raros inter amicos
Verissimo sum prosecutus affectu,
Mirator cultorque tui; nunc denique cogor
(O insuaves et graves mihi partes!)
Ferali celebrare tuos sub carmine manes,
Et triste honoris solvere ultimi munus
Ad tumulum, MEISNERE, tuum? Te vivere plures
Optabam in annos: te superstitem longe
Orabam, ac omes mecum, tua cura, Camenae,
Heliconque doctus: vota quo cadunt nostra
Concedunt turbae Aeoliae: fis pulvis et umbra
Ortumque terra terra tetegit rursus
Ereptum procul ex oculis. O funus amarum
Dignumque luctu perpeti atque lamentis!
O saevae tristesque vices! Sed lenius urunt,
Quae dura, ferre mente si pares aqua:
Nec fas imperiis caelestibus adversari.
Seu nascitur homo, seu recedit a luce,
Nutus id est atque ordo Dei: iussa ergo morabor
Rerum potentis? quin verebor haec sancte,
Quibus summum pugnare nefas. Sit lumen ademptum
Tibi dulce, noster (nempe te voco, Noster;
Quod neque mors fidos possit disiungere amicos)
At fama perstat, nominisque durabit
Gloria, et in meritis nullo non tempore vives
Doctae magister unicus iuventutis.