Latin
AUGUSTI BUCHNERI XVI. SILVAE., XV. Anno 1640. Pro TYPOGRAPHIA, cum tertium Saeculum auspicaretur.
August Buchner, Poemata selectiora 16.15
Unproofread scanNot analysed yet
O munus ingens, serius terris quidem
Sed singulari cognitum indultu DEI,
Divina quod reperta conservas virum,
Latumque in orbem mille perscribis libris,
Ut usque superent, obligentque posteros,
Cum fruge multa saeculum implerunt suum:
Dura o perenne, dura, et invictum decus
Contende in astra, gemina cui nunc exiit,
Et tertia aetas intrat: augurium bonum
Omenque felix annuet Superum favor,
Atque aderit auctor ipsemet dono suo:
Quo post acerbas tot cruces, tot post mala,
Quae patitur orbis, dum suas culpas luit,
Tuque hactenus prope una (namque oracula
Scientiarum, ut ante, Musarum cohors
Perterrita armis saeculo cessat dare,
Pindumque mutum triste iustitium quatit)
Famulata nostris lacrimis, ars o sacra,
Querimoniisque promis, ut serus nepos
Cavenda noscat non suo prudens malo;
Mox sancta pacis otia, et dulces dies,
Ac restitutum litteris decus suum
Testere mundo, proela ubique dum calent,
Operaeque sudant usque cudendis libris,
Sed fruge plenis ubei et sapientia,
Dignis revolvi denuo atque interum legi.
Nec munus ante desinat mundo tuum,
Quam mundus ipse desinens cuncta opprimat!