Latin
AUGUSTI BUCHNERI XVI. SILVAE., XVI. Anno 1644. Novembre 6. Ad Henricum?? a FRISEN.
August Buchner, Poemata selectiora 16.16
Unproofread scanNot analysed yet
QUae scripta nobis, atque fixa publice
Docuere pridem quae sibi piis vacans
Semestri in isto (forsitan et ultra quoque)
Musea pubes litteris promittere
Buchneriana a diligentia queat,
Habe, o PATRONE dulcis, et decus meum,
HENRICE magne, cumque CAROLO Tuo,
Meoque; (ni sit improbum istud dicere)
Lege et recense, non tamen rigide nimis;
Sed facilis, et benignus, et multum favens,
(Ut est necesse ruris inficetias
Buchneriani legere, quando usus venit)
Nec non eorum comiter tecum memor,
Pro filio quae nuper ausus poscere,
Quamquam molestus, nec verecundus satis:
Sed scis, PATRONE, temporum necessitas
Quae suadeat cogatque inevitabilis,
Putare secum quae suam sortem unice
Ut amat soletque; sic plane obliviscitur,
Decere legem per pudoris quod queat.
HENRICE, salve multum, et optime vale,
Tecumque Frater CAROLUS, sidus meum
Uterque, timidae et portus optatus rati.