Latin · Dactylic hexameter
AUGUSTI BUCNERI V. HYMNI PHILOSOPHICI seu DECANALES., I. Anno 1630., lines 5.1.1.180-5.1.1.222
August Buchner, Poemata selectiora 5.1.1.180-222
Unproofread scanNot analysed yet
Quas tibi sat dignas, generosa Etruria, grates
Solvemus? quibus, alma, tuum tollemus ad astra
Laudibus, et sero nomen memorabimus aevo?
Tu profugam, et dulci deiectam sede vagantem,
Perque Adriam resonantem. Et Tyrrheni aequoris undas,
Tollentemque manus, Sophiem, ac dura querentem
(Infractam licet, et fatum ferre omne paratam)
Excidia, et fastus, et non humana Tyranni
Pectora, et usque atro stillantes sanguine fasces,
Excipis hospitio, clarasque inducis in urbes.
Excipis et dulces una, socia agmina, Musas,
Et gratam indulges requiem, et blanda otia laxas:
Et super haec largis donis, et honoribus augens
Demulces: cives facis, et tibi reddis amicas.
Continuo ridere nova visa omnia luce:
Tarpeiaeque arces, Tiberinaque flumina, et Arnus,
Formosam subiens Arnus pulcherrimus urbem,
Et centum nymphis comitatus in aequora rumpens,
Atque Athesis, caeloque Padi notissimus amnis.
Ergo per virides saltus Heliconia passim
Mella ibant: ibant docto sub murmure passim
Pierii, Musis gratissima pocula, fontes.
Rumpebantque aditus, non uno limite ducto,
Per vastos Ligurum scopulos, qua pinifer altis
Montibus astra ferit pater Appennninus, et inde
Torrentes Rhodano ripas, hinc ostia Rheni
Prospicit, Ausoniae limes, longeque ruentes,
Celtarum populos, et Teutona rura rigabant.
Ex illo nostros habitarunt tempore colles,
Et Sophia, et doctas quas nutriit alma Camenas,
Et secum ducit comites, cum tota videri
Expetit, et quanto frontem praecingitur auro.
Usque adeo, ut magna Italiae se fama tueri
Amplius, et nostras, velut ante, excedere laudes,
Ferme impar, victumque decus conquesta, doleret.
At dudum nobis ea gloria, et ille beatae
Laudis honor marcet, sensimque exstinguitur, ex quo
Auri immensa fames, luxusque atque ambitus amens
In vetitos nixus fasces, et desidis oti
Somnus iners: Bacchi hinc studium, Venerisque nefanda
Gaudia, qua non ulla animo pernicior umquam
Incubuit, laetumque magis depascere florem
Apta, Erebo, et Stygiis se erupit pestis ab antris.