Latin · Dactylic hexameter
AUGUSTI BUCNERI V. HYMNI PHILOSOPHICI seu DECANALES., I. Anno 1630., lines 5.1.1.223-5.1.1.262
August Buchner, Poemata selectiora 5.1.1.223-262
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc pauci Musarum adeunt penetralia in alta,
Audentes capiti intactam sperare coronam:
Et primo plerique rudes in limine sistunt.
Nec tamen et Sophien genus hoc rimatur, et illi
Prupureum impendit florem; sed imagine vana
Lusum animos, creperas nugas, et inania captat
Iurgia, multa iterum atque iterum texensque retexensque
Incassum: Aeolii raptant subito omnia fratres.
Nunc autem cum tota ardens Germania bellis
Aestuat, et dirum cognato sanguine ferrum
Nec metuit foedare, et adhuc instigat Erynnis:
Heu mihi, quae doctis veniunt fata aspera Musis,
Et tantum mon summa dies? quaenam aequora? quaenam
Accipient miseras terrae? si immanibus armis
Pulsae iterum procul excedent? Sophieque fugata
Orbem alium, atque alias longe sibi quaeret Athenas!
Chara Deo pubes, et castis debita Musis,
Qua spe una Patriae fas est mulcere ruinas,
Huc agite, huc omnes animorum intendite nervos,
Freti annis, freti ingenio: quaenam aequora labem
Aut nostro eluerint aevo, aut venientibus annis,
Si nil connixi contra patiamur, ut altae
Gentis honos, tantisque decus sudoribus emtum,
Aut labet, aut penitus vacuas exspiret in auras?
Atque aliquis forte huc veniens labentibus annis,
Haec nemora, hae, dicat, silvae, qua maximus Albis
Volvitur, et tumulos candentis stringit arenae,
Grata piis quondam dederunt habitacula Musis.
Ut neque vel Pindi iuga, vel Parnassia tempe
Aut dilecta magis, plus aut celebrata ferantur.
Nunc autem (quoniam sors atque aevum omnia versat)
Haec loca scabrities animorum, et barbarus horror
Occupat, et doctas ignorat Leucoris artes.
Quare agite, et fortes male sano opponite saeclo
Pectora, fidentesque animos: non marcida luxu
Otia, non Bacchus Pater, aut Cythereia mater
Musarum avertat studiis: ea maxima mentes
Cura agat, ex animis vitiorum evellere stirpes
Divinis Sophiae dictis, et spargere lumen
Pectore, post victas horrenda nocte tenebras.