Latin
AUGUSTI BUCNERI V. HYMNI PHILOSOPHICI seu DECANALES., I. Anno 1630., lines 5.1.1.313-5.1.1.359
August Buchner, Poemata selectiora 5.1.1.313-359
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque Philosophia circa illustrandam men-
tem versetur, eamque, quoad potest, excolat; certum
manere, eam omnibus rebus ceteris, quae ad tuendam
hanc vitam, Dei ope, inventae ac excogitatae sunt, prae-
stare: et tanto quidem magis, quanto homo animantes
reliquas; in homine vero ratio, caelestis ac divina res,
corpus excellat. Quae quidem, nisi Sapientiae doctri-
nis instruatur, videri similis possit metallo rudi, et non-
dum igne excocto ac depurgato. Cuius nec usus ali-
quis est, et prope nullum pretium habet.
Falli autem eos nimiopere, qui Philosophiam
Graecorum inventum putant: quod veterum plerique,
cumprimis autem Graeci ipsi, qui id ad gentis suae glori-
am pertinere existimabant, persuasi fuerunt.
Cadmum enim Agenoris, Sidoniorum Regis, filium,
ex Phoenicia, quae vicina Syriae, et aliquando cum ea
confunditur, et literas et disciplinas, ut veteres memo-
riae testantur, in Graeciam, ubi Coloniam, conditis
ThebisBoeoticis, propter fraterna bella et caedes vere
diris, constituerat, advexisse. Quam ob causam in
eius historia prima Musarum mentio: quas eius nu-
ptiis interfuisse, et Hymenaeum decantasse, Poetae fin-
gunt. Eas enim praesides disciplinarum ac literarum,
Quas instituerat, consecrarat. Musar enim Hebraeis
disciplina est. Quorum linguam Phoenices expressis-
se, doctissimus harum literarum, Josephus Scaliger iam o-
lim monuit. Sic Helicon, Parnassus, Ascra Orientis,
ut viri magni docuerunt, voces sunt: quibus idem Cad-mus
procul omni dubio illos montes Boeotiae, Musis
sacros, ex ritu Orientalis Idololatriae, quae maximam
atque praecipuam partem in lucis et excelsissimis mon-
tibus peragebatur, dedicavit.
Porro: Homerum quoque, quem Principem Poe-
tarum (penes quos antiquissimis saeculis Sapientiae res
fuit,) veteres habuerunt, omnia, quibus Poesin suam
admirabilem reddidit, ex Oriente depromsisse. Quod
scripto peculiari brevi, cum Deo, se ostensurum,
DA-NIEL HEINSIUS, incomparabilis Vir, in
Ari-starcho suo Sacro non ita pridem publice recepit. Cu-
iusmodi operam ante ipsum, iam olim, ANGELUS
CANINIUS circa Phrasin Homeri se praestiturum
promiserat. Eam enim multum cum Syriasmo con-
cinere, idem ille summus vir observarat. Homerum
certe in Aegypto dedisse operam sapientiae studiis, et
Prophetarum libros legisse, Iustinus Martyr in Parae-
netico auctor est. Et inde eum Aegyptium vocatum
putem. Ut apud Heliodorum in Aethiopicis.