Latin
AUGUSTI BUCNERI V. HYMNI PHILOSOPHICI seu DECANALES., I. Anno 1630., lines 5.1.1.360-5.1.1.408
August Buchner, Poemata selectiora 5.1.1.360-408
Unproofread scanNot analysed yet
Sed et Pythagoram, qui primus animarum immor-
talitatem, ut ? Hieronymus observat, instituit, eas-
que et venire caelo, et eo redire affirmavit, Chaldaeis
et Aegyptiis Philosophiam suam, cuius discendae causa
ipsos, Laertio teste, adierat, debuisse. Quae peregrina
illa magisteria sunt, quibus imbutum Pythagoram ad
omnia sapientiae arcana penetrasse, Julius Firmicus Ma-
ternus lib. I. Mathes. c. III. prodidit. Hermippus au-tem
Lib. I. de Legislatoribus, ut ab Origene lib. I. contraCelsum
citatur, ab ipsis Judaeis hausisse Philosophiam,
eundem scripserat.
Denique Platonem quoque, Aristonis ex Perictione,
sive Potona, quae a Neptuno usque deducere credeba-
tur genus, femina formosissima, filium; quem veterum
plerique, propter admirabilem sapientiam, DIVINUM
appellarunt, placita sua, de Deo, communi omnium Pa-
tre: de eius volante curru: de Geniis, sive angelis (ipse
…vocat) de purgatione animae, et eius in De-
um auctorem conversione, et alia, quae idem ille, incre-
dibili amore summi illius et primi Pulchri, ut ita di-
cam, percussus, pucherrime et perquam amoene dis-
seruit, non aliunde quam ex Oriente, atque adeo ex
ipsis Prophetarum ac Mosis Libris, quod passim ?
Patres observant, praecipue autem Justinus Martyr et
Clemens Alexandrinus ostendunt, hausisse.
Inde igitur constare, Philosophiae incunabula in Ori-
ente, atque adeo in ipsa Chaldaea statuenda esse. Ubi
eam primi omnium Hebraeorum Maiores, quorum hic
aliquot enumerantur, professi sint. Et eam quidem
purissimam atque verissimam. Per Hebraeos deinde
propagatam ad Aegyptios, et inde (per Pythagoram
scilicet) in Siciliam fuisse traductam, cuius nobile pro-
montorium Lilybaeum est. Acragantis autem men-
tio fit propter Empedoclem Acragantinum, qui Pytha-gorae
auditor fuit, et eius Philosophiam excoluit. Ex
Sicilia denique in Graeciam deportatam, Athenis adeo
fixam posuisse sedem, ut, quamvis victrix gentium Ro-ma
Imperii atque armorum gloriam demisset Grae-ciae,
intercipere tamen et Philosophiae laudem num-
quam potuerit: utcumque nobilissima Romanorum in-
genia in ea praeclaram operam ponerent. Ut Cicero-nis,
item Virgilii: qui quidem Epicuro potissimum at-
tendit: quod illis securis et laetis hortis, qui nominan-
tur in carmine, significatur. Nam Epicurus in horto
docebat: et summum bonum in …,sive tranquil-
litate animi, statuebat. Hanc enim summam volu-
ptatem existimabat. Et ideo ipse Virgilius in Ciri scri-
bit:
"Etsi me vario iactatum laudis amore,"