Latin · Dactylic hexameter
AUGUSTI BUCHNERI VI. PANEGYRICI., III. EPICEDION IN Serenissimam AC praegloriosissimam DOMINAM, ? SOPHIAM, ? DIVI, lines 6.3.140-6.3.186
August Buchner, Poemata selectiora 6.3.140-186
Unproofread scanNot analysed yet
O puri innocuique lares! quis dixerit aulam?
Templi instar, templi instar habent: circum undique regnat
Sancta quies, intus psalmiquehymnique resultant,
Et passim resonis fremit alleluja diaetis.
Nempe tibi penitis insederat alma medullis
Religio, sine labe nitens, nihil illita fucis,
Proxima quibus illam nugax temeraverat aetas.
Religio, pacis quondam mitissima custos,
At nunc bellandi seges et paene unica causa.
Haec niti meritis Christi, haec sustollere in altum
Terrenis aversam animam monstrabat, olympo
Fidere, sed mundo diffidere, et usque Magistrum
Magna mente sequi, prompteque occurrere fato,
Quod nos cumque vocat, nec solo nomine CHRISTI
Discipulum iactare, sed ipsis prodere factis,
Atque hunc aeternae fruiturum gaudia vitae.
Vix tanta pietate animi votoque calebat
Augustis dignata toris, et laeta marito
Caesare, succensas quae incestis ignibus aras
Deruit obscenosque Deos, lignique beati
Robora salvifico Domini respersa cruore
Consecravit ovans animis: tibi cesserit ultro
Quae super igniti candentia corpora ferri
Magnanimos molita gradus, crimenque refellit
Iudicio laudata Dei. Salve inclita mater!
Salve ingens decus o saecli! quod tradere fastis
Aeternis mansurum annis, et mittere in aevum
Omnis Apollineus studeat Bacchique sacerdos!
Unde exempla sibi capiant, quos celsior ortus
Eripuit vulgo, dominos cum sanguine fasces
Et regimen cum luce ferens, quos sumere mores
Pectoris expediat, quas alte exscindere pestes.
Haec pariter praecepta viris pariterque puellis
Ediscenda dabit. Nunc maesti erumpite rores,
Et salsis large faciem perspergite rivis.
Ite piae lacrimae! vitae sint hactenus acta,
Nunc obitus pangendus erit: quis tanta licere
Indulsit fera Parca tibi? vulgare ferire
Non poteras mors saeva caput? quis stringere iussit
In magnos tua te arma Deos? haec vincere digna
Pulveris Euboici seriem, transcendere fila
Nestoris, et serae Tithonia fata senectae.
Quisnam odii causas aeternaque semina rixae
Fortunae Invidiaeque Deus dispensat, ut usque
Dissideant pugnentque sibi? nullamne subintret
Illa domum, infaustis quin haec furtiva sequatur
Gressibus, et saeva conturbet gaudia dextra?