Latin · Dactylic hexameter
AUGUSTI BUCHNERI VI. PANEGYRICI., III. EPICEDION IN Serenissimam AC praegloriosissimam DOMINAM, ? SOPHIAM, ? DIVI, lines 6.3.97-6.3.139
August Buchner, Poemata selectiora 6.3.97-139
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc, quamvis poteras spoliis ornata nitere
Sidonii rubrique maris; subtegmina Seres
Ut nerent pretiosa tibi, varioque metallo
Florida Palladiae sudarent tegmina telae:
Non tamen his animum donas: virtutis honestae
Urit maior amor, cultusque assumere morum.
Nam quo vecta mari coccos? quo purpura dives,
Et rutili gemmarum ignes? quo splendor ab auro,
Si vitiis mens pressa gemit? si sordibus horret,
Atque in se positam nescit sibi reddere lucem?
O utinam intactis haustam de fontibus undam
Porrigeret Pimpleia mihi mersa altius urna,
Ac placidus toto rideret Cynthius astro,
Quo laudes, veneranda, tuas aequare canendo
Sufficerem, magnis nec Musa exclusa cothurnis
Caelestes animi dotes, divinaque mentis
Dona prophanato tereret male provida cantu!
Credibile est primae tentantem exordia vitae
Te cunctas lustrasse Deas, quae crimina pellunt,
Et vitiis vinctam monstrant exsolvere mentem,
Sic omni virtute nites: tu vincere digna
Quas Latii monimenta canunt, quas Graia vetustas,
Et quotquot nostrum celebrarunt moribus aevum.
Te non Penelopea fide, non sensibus exstet
Aspasia, aut si quae longinquo venit ab Euro
Tentatura tuum docti Salamonis acumen.
Quanta quies animo? quanta est clementia? in omnes
Quam proclivis amor! Dominae cum iura teneres,
Mitis mater eras: tu prona levare iacentes,
Et miseras audire preces: tu munis egenis
Mansuras profundis opes: te supplice nemo
Frustra adiit voto, cunctos miserata beabas.
Quid dicam pietatis opus, cultumque verendi
Numinis immensum? nam quamquam lumine morum
Obrueris, quascumque nurus pia fama celebrat;
Hic tamen ipsa tibi longe superata fuisti.
Delicias quaerant alii, mensaeque beatae
Gaudia, nocturnosque choros, mimosque dicaces,
Et personatae spectacula ludicra pompae,
Quuos luxus, populator opum, saeclique libido
Ingeniosa trahit: tempus tibi perditur omne,
Quod vacuum pietate fluit: labor omnis in illo,
Ut precibus votisque vaces: o vita beata!