Latin · Dactylic hexameter
AUGUSTI BUCHNERI IX. EPITHALAMIA., XIII. Anno 1620. ?Maio IUSTO CRISIO, ?? ac Poetae, et Elisabethae BERCkELMANNAE., lines 9.13.179-9.13.221
August Buchner, Poemata selectiora 9.13.179-221
Unproofread scanNot analysed yet
Siccine cor nostris est impenetrabile telis,
Rideturque tibi, qui deicit omnia, nervus?
Sed sapias mox laesa licet: sic fatus, in ossa
Intima coniecit iaculum: patuere medullae,
Et pariter totas hauserunt pectora flammas:
Ardet, et ipsa suo nescit par esse dolori,
CRISIADEM tota suspirat perdita mente,
Unum CRISIADEM loquitur, niveamque fatetur,
Quae poterit donare, diem quae iungere foedus,
Et miscere toros et connubialia iura.
Iamque moras sibi ferre negat, iam sidera surda
Et segnem queritur Phoebum provolvere luces.
Gaude sorte tua Iuvenis: clementia tandem
Currunt astra tibi laetosque retexere soles
Auspicio meliore parant: sua praemia fidus
Portat amor, longosque freti perpessa tumultus
Iam portum tua cymba tenet: curaeque metusque
Spesque aegrae, et dubiis exercita gaudia votis,
Ite procul, procul ite et tota excedite mente.
BERCKELMANNA tua est: non talis Delia quondam,
Candida dilecto iactavit basia vati:
Nec talis quoque Cynthia eras, iuvenile Properti
Cum cupidis premeres pectus constricta lacertis:
Concedit pia Polla tibi, victamque fatetur
Claudia, et augusta facie et virtute minorem.
Interea festo splendent penetralia cultu,
Longaque adornatis collucent atria mensis:
Tota domus fervet geniali laeta tumultu,
Iamque HymenHymnaee canunt, totamque per urbem
CRISIADEN celebrant BERCKELMANNAMque maritos.
O niveis lux digna notis! o nobile amantum
Et dextris par iunctum avibus! cui carmina fas est
Daedala, cui cunctos violae donare colores,
Argutosque sales atque omnia nomina lusus.
Vivite felices, et faustas iungite taedas
Concordemque torum: vestros Fortuna penates,
Ni prodesse velit, fugiat: sit nidus amorum
Tota domus, cessent lites, mala iurgia cessent,
Solaque serventur, sed mollia, proelia lecto.
At tu Marchiadum pulcherrima Nympha sororum,
Vincula diu quaesita fove, fulcire memento
CRISIADUM genus, ac doctos sua gaudia patri,
Gaudia sollicitae matri, properare nepotes.