Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI IX. EPITHALAMIA., XIV. Anno 1620. PETRO KIRCHBACHIO et IUSTINAE COSTIAE.
August Buchner, Poemata selectiora 9.14
Unproofread scanNot analysed yet
IVerat excursum quondam, quo falleret aestus
Pectoris et curas COSTIANympha suas;
Cum procul apparent casti sacraria templi,
Quod purus niveis rivus aderrat aquis:
Iuxta PETRA iacet veteri de rupe recisa,
Quam propter vario gemmat honore solum.
Stat visisse locum; visit, visensque resedit,
Seu quia capta loco, seu quia fessa fuit.
Cumque resedisset, mox Hala antiqua recedit
Et patriae ex omni pectore cura domus.
Hic tota, hic reliquum quicquid stat ducere vitae:
Atque ait, o genitrix et pater ipse vale.
Hoc coluisse iuvet semper pia Numina templo,
Haec dabit et thalamos et mihi PETRA lares.
Hac rabidm sedare sitim, secedite vina,
Hac mihi sit fessae spargere corpus aqua.
Dixerat: et quamquam vellent servare parentes,
Non tamen his prohibent Natam habitare locis.
His igitur haeret nullum avellenda per aevum,
Donec honor templo, rivus et uber aquis.
Quas cum gustarit, quamvis signata puella,
Reddetur matri continuo similis.