Latin
13
August Tiemann, De visu aphorismi 13
Unproofread scanNot analysed yet
Lente autem, cui maxima vis refrangens inest, deficiente, majoribus quidem distantiis intentio quodammodo sufficit, ad minores autem nullius fere effectus est. Oculus itaque pluribus vitris eget, praesertim, quum oculus, per vitrum inspiciens, variae refractioni minus obsequiosus sit. Ex centri vero optici constantis defectu quum radii in distinctiorem focum convenire nequeant, visio distincta et clara esse non potest; quamvis retina minorem radiorum in foco extensionem sine visus damno perferat. Interdum utrumque oculi vitium ex musculorum vi minore aut intentiore oriri, Home (Reils Arch. T. II.) primum docuit. Denique retinae esse potest vitium, utpote majorem imaginis extensionem, quàm quae viribus oculi refrangentibus respondet, exigentis (cf. 9.) 11. Focum oculo sano perfectum esse, inde derivarunt, quod dentis structura in centro condensiore ad marginem sensim fluidiore, declinatio, quam dicunt, ob figuram globosam, tollatur. Id tamen non perfecte, radiis praesertim obliquius incidentibus, locum habere, verosimilius videtur, quum pupilla, coarctata visionem reddat clariorem. (cf. Jurin in Smiths Optik) Radiorum uno alterove loco cohibitum incursum, cujusque puncti cono radios detrahere, ad visionem autem objectus totius nihil facere, memorasse jam superfluum videretur. Annon vero retinae situs globosus ad totius imaginis claritatem contribueret, singulis radiorum conis congruentem magis focum exhibens? 12. Humores oculi achromaticos esse, perantiqua fuit opinio. Ex opticis autem legibus achromasiam non solum non posse demonstrari, sed chromasiam potius statuendam esse, Maskelyne primus ostendit. (Grenis Journal f. Physik. Bd. II.