Latin
14
August Tiemann, De visu aphorismi 14
Unproofread scanNot analysed yet
)Quum enim cujusque puncti radii ad eandem ubique directionem, axim versus, refrangantur; colorum dispersus insequenti refractione tantum abest, ut tollatur, ut, quam diversa sit singulorum humorum vis colores dispergens, potius augeatur. Lens aut concava aut minore vi refrangente esse deberet. Neque vero lente orbati colores prismaticos vident. Humoribus autem vim inesse refractionis absque dispersu colorum, quisnam contenderet, quum utrumque una ubique adesse reperiatur? Margines prismaticis coloribus non circumdatos videri, non omni caret explicatione. Primum pleraeque res coloratae sunt, quo colorum dispersus fit minor. Albidarum autem et splendentium picturae in retina intentiore ad centrum versus vi gaudent, ut partes retinae ipsae affines incitentur (cf. 16 atque colores in eas dispersi non sentiantur. Margines enim colorati minori vi pollent. Quo etiam sit, ut satis magna ipsa aberratio, quae ob diversitatem refrangibilitatis in opticorum instrumentorum usu accidit, minus percipiatur, claritatique nihil detrahat. Apparent autem margines colorati usu continuato. Idemque accidit, cum album colorem supra nigrum, aut nigrum supra fundum album, diutius et intente inspicis. Literae majores pernigraeque colore subflavo rubescente circumdatae esse videntur, quamquam chartae album ea esse vi nequeat, ut affectiones retinae turbidas excitaret. Luculentissime autem chromasia humorum experimento, quod Mollweide (Gilbertis Ann. T. XXX.) docuit, illustratur. Obscuriorem rem in loco pellucido sitam inspicienti et obstaculum ita ante oculum ponenti, ut ab uno latere inter obstaculum et rem illam spatium pellucidi quam minimum transpareat, in ipso hoc latere objectus colores caeruleos violaceos, in opposito libero aurantiacos per flavum in album pellucidum transeuntes exhibet. Radiis enim, superioribus e. gr. ,obstaculo inhibitis impeditur, quo minus in colores dispersi radii dispersis lateris oppositi commisceantur; sed in obscuratum retinae locum incidentes jam possunt ab objectus latere percipi.