Latin
15
August Tiemann, De visu aphorismi 15
Unproofread scanNot analysed yet
Margines etiam coloratos apparere, capite prono aut supino, et palpebris dein conniventibus, Göthe (Zur Farbenlehre) observavit, unde partes humorum laterales achromaticas non esse conclusit. Omnia autem illi esse experimento simillima, intelligitur. Simile quid observavi, dum objectum lucidum, tenebris circumdatum –lumen v. gr. nocte eodem modo inspicerem, ut a latere obstaculi ruber color cum flavo se deperdente in lumen, ab opposito autem violaceus, aut, obstaculo luminis ipsam partem tegente, viridis videretur. Quo experimento, flexionem aliquam in objectu contingere visendo, negatur. 13. Chrupsiae morbosae aut praetersolitae saltem caussae variae in his partibus sitae sunt. Rubro omnia tinguntur colore, facie ad solem versa, ex luce per palpebras conniventes penetrante (Beguelin, Memoires d. Berlin 1771). Qui conniventibus palpebris oculisque humectatis lumen inspiciunt, conos vident radiatos. In humoribus enim palpebrarum margini adhaerentibus lumen confuse refrangitur. (Vieth in Gilb. Ann, T. XIX.) Cornea in affectionibus oculi catarrhalibus muco inducta, lumen splendidaque omnia iridis coloribus circumdata apparent. Ipsum autem mucum corporis minutissimi instar, colores exhibere maxime probabile videtur. Denique visionis variorum corporum oculo obvolitantium mentio brevis fiat. In humore vitreo et situm esse, Meister retinae propius hoc vitium (Hamburgisch Magazin Bd. 23.) multis ostendit. An vitrei condensatae? vasa sint, cellulaene corporis Humores oculi ipsi tincti, ut pelluciditate tamen haud multum amiserint, colorum sensationem paullulum quidem mutarent, verum minus, quam vulgo putatur. Aequalis enim ubique affectio est, neque externi cum hisce coloribus commiscentur. Nam imagines per lentes coloratas missae colorem quidem minus vegetum, verum non eum lentis exhibent.