Latin
UTINIS
August Tiemann, De visu aphorismi 40
Unproofread scanNot analysed yet
28. Duplicem in trabismo visum priora explicant. Oculo altero in rem aliquam conjecto, alterius axe ab ea detorto, binae omnium rerum imagines, una et juxta et pone et supra alteram, apparent. Alterutra tantum eaque praecipue, quae oculo fixo respondet, ad summum clarae conscientiae gradum etollitur. Ut primum in alterum maxime advertamus, novus instituitur oculi distortimotus, quem alter, distortionis tamen ratione non mutata, sequi videtur. Utroque oculo vi externa –digito premente –distorto, neutra imago ea clarissimae conscientiae gaudet praestantia. Subito, absque alterius motu, distorto oculo clauso, altero fixe et rite objectum animadverti, certiores reddimur. Hoc sano clauso, in alium prorsus, ac putaremus locum, eumque conscientiae ne minime obversantem, distortum oculum esse conjectum, percipimus. Inversa utriusque oculi ratio est, quando in imaginem proprie spuriam, oculis motis, animadversum fuit. Ex hisce phaenomenis primum statim colligitur, cujus oculi axis centralis in objectum directa sit, ei esse imaginem in clarissimam conscientiam exceptam; res ex retinae partis centralis dignitate (19) necessaria. Visus itaque in strabismo, duplicatus eo nititur, quod in objectum, qui, ab altero oculo attente inspectus, ejus axi centrali tangitur, alterius oculi axis non incidit. Ille, directionem sentiens, alterius oculi actione discrepante turbatus, visionis distantiam, jam ex consuetudine huic magis accommodans, ibi sibi informat, ubi utriusque oculi axes se invicem ex transverso persecant.