Latin
UTINIS
August Tiemann, De visu aphorismi 41
Unproofread scanNot analysed yet
Ex attentione autem, qua hanc imaginem summa conscientiae vis et claritas concipit, alterius oculi affectio centralis et intuitus, in eundem fere locum incidens –quum duo intuitus in eodem loci modo exstare non possint –summa conscientia non illuminatur. Sed illum objectum, quem attentius animadvertimus, altero etiam oculo in directione affectae parti retinae respondente, sentimus, in idemque planum referimus. Qua sit, ut in strabismo diverso, unius oculi axi ad externa magis versa, oculus imaginem sibi pertinentem latere opposito videat, quum exterior retinae pars feriatur; connivente autem strabismo contrarium accidat. Illic enim pone objectum, in alterutrius oculi axi situm, hic ante eum axes transversarii sunt. Similis conditio rerum intra aut extra conjunctionem axium sitarum, praeter quod in strabismoobjectus ab unius oculi axi ipso feriatur et attente spectetur. Altero oculo alterius motum sequente, ut, sicuti in oculis sanis, situs semper conformis sit, ratio axium in strabismo etiam, remotioribus propioribusve objectibus spectatis, immutata remanet. Parti retinae centrali nova, non tam distincta quidem et certa, alterius oculi regio respondet, nasalis in connivente, temporalis in strabismo diver80. Quum vero oculus non ad latus solum, sed, obliquorum musculorum praecipua actione, oblique etiam et superne aut inferne sit distortus; imagines situ vario, superiore, inferiore et q. s. pl. utun1) Non ita vero sit strabismus diversus, ut axes ab antica parte propagatae, magis semper distent. Quod si esset, quisque oculus sua intueretur, aut ea oppositi lateris, sibi propiora, ut distantia ei, quam alter sibi sumserit, conveniret, aut quemadmodum in animalibus verosimile est, nihil duplicatum videret. tur.