Latin
UTINIS
August Tiemann, De visu aphorismi 42
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ob distantiam plani visionis falsam eoque incertiorem, una quoque pone alteram, appacimini, rent. 29. Strabismo diutius perdurante visus duplex iterum abit. Longa consuetudine, contralis parsoculi abnormis praestantiam suam et distantias permetiendi vim amittit, lateralisque illa pars, usu diuturno, et intentione, centri virtutem ad partem sibi vindicat; aut potius alteri oculo magis obedit, ut imago spuria, non comitata porro a conscientia, nec animadvertatur. Quemadmodum, oculis etiam sanis, imagines laterales, vix ac ne vix quidem anduplices sint, simplicesne, dijudicantur. 30. Visus, qui uno oculo fit, duplicatus difficillime expeditur. Humorum corneaeque praesertim vitium, quo radiorum ad diversas partes refractioduplexque in retina icuncula oriantur, rarissime invenitur. Ex duplice autem pupilla oriri plane non posse, ex optice constat. Nervorum plerumque affectus cum aucta sensibilitate, et amaurosi incipiente, omnes auctores accusant. In hydrocephalo hominis viginti fere annorum, qui tremulas esse imagines dicebat, hoc phaenomenon ipse observavi. Anfortasse retina ab magnam et passivam sensibilitatem verae directionis sensum amittat, et cuique affectioni varias incertas directiones suppeditet? an, non locus affectus solum, sed vicinus etiam affectionem sive communicatam sive ex luminis circulis dispersus acceptam, praeter eam, quae ipsi propria est, sentiat atque distinguat? an retina continuatam affectionem non sentiat, ut interrupti intuitus impressio remanens cum novo intuitu non commisceatur? an denique affectio cui maxima attentio est, ceteris etiam locis falso tribuatur? L tri quii