Latin
14.110 to 14.124
Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 14.110-124
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim Donatus illc vir gloriae martyrialis apud Imperatoris cognitionem reum asseruit Cæcilianum, et illo viro gloriae martyrialis accusante et instante Crecilianus ab Imperatore damnatus est; respondeant vobis, quando hæc agebantur, quis crat martyr, utrum Donatus qui bominem apud Inperatorem persequebatur, an Caecilianus qui illo persequente ab Imperatore damnabatur? Ubi est nunc illa definitiva regula ipsorum, communionem Donati, esse Ecclesiam veritatis quæ persecutionem patitur, non quæ facit? Ecce patitur Caecilianus, Donatus facit: quis eorum est vir gloriæ martyrialis? CAPUT XVII. —ii. Attendite, advertite, nolite in errorem perniciosum adhuc usque seduci. Veritatem quae vobis occultabatur, Deus aperire dignatus est; falsitatem quæ vobis offundebatur, Deus confutare dignatus est: tanto ejus beneficio quare adhuc estis ingrati? Hoc est nempe, quod vobis saepe dicebant, unde cordis vestri oculos astuta fallacia caligabant: et adhuc etiam convicti inde se jactant, inde nos lacerant, quia nos facimus persecutionem, ipsi patiuntur. Hoc eis remansit omni ex parte superatis, unde adhuc nebulas faciant imperitis, hinc se quasi ostendentes esse Ecclesiam veritatis, quos persecutionem patitur, non facit. Non vos ergo adhuc fallant: hoc eis facimus, quod majores suos, et ipsum quem prædicant velut martyrialis gloriae virum, Cæciliano fecisse gloriantur. Hoc egit ille apud Imperatorem, ut convictus Caecilianus illius judicio damnaretur: hoc et nos egimus, ut isti convicti similia paterentur. Si male fecit, quare hoc illi Donatus faciebat? Si autem recte fccit, quare hoc Catholica parti Donati non faciat? Imo recte fieri nec illi dubitant, qui hoc majores suos, quos mullum laudant, fecisse gloriantur: nec nos dubitamus, qui hoc cis esse facicndum negare non possumus, ut sinc effusione sanguinis, qui verbis non emendantur, aliqua mitissima poena legum corripiantur inquieti: et si forte Imperator permotus mentis sacrilegæ pertinaciam graviore supplicio statuit esse plectendam, mitius agant judices, quibus semper licuit lenire atque emollire sententiam (a).