Latin
14.125 to 14.127
Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 14.125-127
Unproofread scanNot analysed yet
Interim ergo quamvis non possit ostendi Caecilianum ab imperatore Constantino esse damnatum, a vobis tamen error ille sublatus est, quo putabatis cam esse veram Ecclesiam quæ persecutionem patitur, non quæ facit: fecit enim Donatus, passus est Caecilianus. Et si persecutionem patitur pars Donati, patitur cum illa eliam pars Maximiani, quam et ipsi Christi Ecclesialn non esse confirmant. Ac per hoc et facere persecutionem non est iniquitatis indicium, quia et boni faciunt malis, et mali bonis: et pati persecutionem non est justitiæ documentum, quia eam non soli boni pro pietatc, sed mali pro iniquitate patiuntur.