Latin
22
Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 22
Unproofread scanNot analysed yet
Restat ergo vobis errore depulso Ecclesiam Christi videre ac tenere Catholicam, non ut in ea eligatis quia persecutionem patitur. Cum enim dixisset Dominus, Bcati qui persecutionem patiuntur; ne inde se jactent haeretici, addidit, propter justitiam (Matth. v, 10). Nam quanta mala nostris fecerint furiosissimi clerici et Circumcelliones partis Donati, nostis et vos. Incensæ sunt ecclesiae, missi in flammas codices sancti, incensæ etiam private domus, rapti homines dc sedibus suis, et omnibus quæ inerant ablatis aut perditis, ipsi caesi, laniati, excæcati: nee ab homicidio potuit temperari; quamvis sit mitius huic luci morientem, quam istam lucem auferre viventi. Ventum est ad homines, non ut retenti aliquo ducerentur, sed tantum ut ista paterentur. Nec tamen nostros ideo justificamus, quia ista perpessi sunt; sed quia pro christiana veritate, pro Christi pace, pro Ecclesiæ unitate perpessi sunt. Illi autem sub tam multis, sub tam severis legibus, et sub tanta Ecclesiæ catholicæ, quam Dominus ei tribuit, potestate, quid tale patiuntur? Si quando cnim morte mulctantur, aut ipsi se occidunt, aut eorum cruentae violentiæ dum resistitur occiduntur, non pro communione partis Donati, nee pro errore sacrilegi schismatis, sed pro apertissimis facinoribus et sceleribus suis, qua; more latronum immani furore et crudelitate committunt. Pro parte autem Donati vix aliquid tale patiuntur, quale Caecilianum Donato instante passum esse dixerunt.