Latin
31.18 to 31.33
Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 31.18-33
Unproofread scanNot analysed yet
sed ait, Non in omnibus illis beneplacitum eat Deo: ergo in quibusdam, non in omnibus. Et omnes sub cisdem sacerdotibus erant in uno eodemque tabernaculo, in uno eodemque altari hostias offerebant: et tamen distinguebantur factis, non locis; animo, non templo; moribus, non altaribus. Sic alii ad alios non accedebant, ne ab eis inquinarentur: boc est, eorum malis factis non consentiebant, ne pariter damnarentur. Non enim et illos malos Moyses tantus propheta nesciebat, quorum impia murmura ct horrendas amaritudines quotidie suflfercbat. Sed istum nescisse faciamus: numquid et Samuel Saulem nesciebat, quem per os ejus æterna sententia damnaverat Deus? Verumtamen et ipsum et sanctum David unum Dei tabernaculum intrantes, inter cadem sacrificia videbat; sed distincte utique videbat, quia distinctos videbat; et unum eorum in alternum amabat, alium pro tempore tolerabat. Sic et Aggaus noverat in uno populo duos populos unum templum intrant"s, sub uno magno sacerdote viventes; et alterum ostendebat immundum, alterum ad immundum accedere prohibebat: et tamen nee illos nee se ipsum ab eodem templo ct ab eisdem altaribus separabat. Ergo spiritualem prohibebat accessum consensionemque factorum: quod et ipsa verba clamant, si aures adsint, quas animositas furiosa non claudat aut strepitus variae contentionis impediat. Ait enim Propheta, Omnis qui accesserit illo, inquinabitur. Vitium notavit quo accedi probibuit, non homines ab hominibus corporali disjunctione seclusit. Acceditur autem ad vitium corruptionis, vitio consensionis.