Latin
32.1 to 32.10
Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 32.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Ac ne quisquam diceret, illum populum, cui primo dictum est, Prævalesce, quoniam spiritus meus præest in medio vestrum; paucis interpositis diebus in deterius commutatum, ut audire mereretur, Sic populus iste et gens, omnis qui accesserit illo, inquinabitur; dies enim ferme nonaginta computantur inter verba illa quæ bona in populum, dicta sunt, et ista quibus ejus immunditia vitanda præcipitur: ne quis ergo hoc putaret, bonum illum populum quamvis hoc parvo temporis intervallo tam pessimum effectum, videte quid sequitur, attendite quid dicatur eo ipso die, hoc est vicesima et quarta noni mensis, quo die dictum cst, Sic populus iste et gens ilia, omnis qui accesserit illo, inquinabitur. Cum enim hoc dixisset, et mala eorum commemorasset, quorum merito demonstrarentur immundi, addens etiam ct dicens, Odio habebatis in portis arguentes: continuo subjunxit, Et nunc ponite in cordibus vestris a die hoc et supra, priusquam poneretur lapis super lapidem in templo Domini; qui eratis eum mittebatis in capsella viginti sata hordei, et fiebant decem sata, et intrabatis in torcular exhaurire quinquaginta amphoras, et fiebant viginti. Percussi vos infecunditate, et venti corruptione et grandine omnia opera vestra, et non eatis conversi ad me, dicit Dominus. Constituite igitur corda vestra a die hoc et deinceps, a quarta et vicesima noni mensis, et a die qua fundatum est templum Domim, ponite in cordibus vestris, si adhuc cognoscetur in area, aut si vilis, aut matum, aut ficus, aut malum granatum, et ligna oleæque non fecerunt fructum, a die hoc benedicam, (Aggæi I et II). Ecce ipso die etiam benedici meruerunt. Benedictio ergo haec puto quod non pertineat ad illos, ad quorum immunditiam prohibet accedi, sed ad illos bonos qui prohibentur accedere. Iit uno ergo fuerunt et permixti et separati: permixti quidem corporali tactu, separati antem voluntatis abscessu.