Latin
42.1 to 42.15
Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 42.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Quanti emere debuimus, ut in diem perendinum utrisque nostrum consentientibus cognitione dilata, pridie per notoriam peterent, ut sibi nostrum mandatum ab Officio ederetur, quo instructi adesse p̣ο̣ṣṣenṭ; causantes quod conscribepdis gestis tam angusto tempore occurrere pon posset Officium? Sic enim factum est ut sequenti die cognitionis, quamvis injustam peterent acciperent dilationem: qui considerata causa, quae mandato nostro tota continebatur, magnas patiebantur angustias, convincerentur %tamen contra suos venire consensus. Quid enim justius, quam petpre dilationem tanta veritatis firmitate turbatos? Quod eis utinam profuisset, ut cons! dcrato mandato nostro, cui respondere minime potuerunt, corrigere potius pravitatem, quam in det̩erius augere maluissent. Juste itaque dilationem petebant: sed pridie non debuerant in notoria sua dicere, idco sibi nostrum edi debere mandalum, ut pa-, rati ad diem constitutum venirent, quia exceptores occurrere cum gestorum conscriptione non possent; et ipso actionis die rursus de ipsis exeptoribus, quia non occurrerant, velle causari. Quid eos ad hoc compulit, nisi vehemens perturbatio, cum viderent sic a nobis esse actam causam in conscriptione mandati, ut responsionem invenire non possent? Nam illud quanti emendum fuit, ut ipsam peterent dilationem, et acciperent sex dicrum, ut nemo posset eos dicere, angustia temporis impeditos, non potuisse nostro respondere mandato? CAPUT XXV. —43. Ipso vero tertio nostræ Collationis dic, quanti emendum fuit, quod inanissimis et supervacui morarum interpositionibus se omn! modo pervenire ad causam nolle monstrabant, et quam malam causam haberent, ipso suo timore clamabant: quanquam eomm timor etiam in testimonium manifestissimæ vocis erupit, quando dixerunt, Sensim inducimur in causam; et alio loco, Pervidet, inquiunl, potestas tua sensim noa in causæ interna deduci? violenlia veritatis, quolibet equulco1, quibuslibet ungulis fortior ad exprimendam confessionem! Congregantur ex universa Africa tot episcopi, ingrediuntur Carthaginem cum tanla speciosi agminis pompa, ut tam magn; e civitatis oculos in se intentionemque convertant.