Latin
42.16 to 42.25
Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 42.16-25
Unproofread scanNot analysed yet
Qui loquantur pro omnibus, eliguntur ab omnibus. Locus etiam re tanta dignus in urbe media procuratur. Utrique conveniunt, judex præsto est, tabulae patent, suspensa omnium corda exitum tantæ Collationis exspectant. Tunc a lectissimis et disertissimis viris, quantis viribus agi debuit aliquid, tantis agitur ut agatur nihil. Quærunt personas forensi more discutere, in qua quæstione annosa eliam tempora litigatores conterere consueverunt. Ista quippe actione Calholicos mandatum suum divinis potius testimoniis quam forensibus formulis conscripsisse confessi sunt, et similiter se de Scripturis responsuros esse promiserunt. Et quoniam mirifica opitulatione Deus voluit, ut cum querunt personam petitoris, ne venirctur ad causam, ipsa inquisitio petitoris subito in medium mitteret causam; clamant præclari viri qui ad agendum vidcbantur electi, ac se potius ad non agendum electos esse testantur, et invidiose judici conqueruntur, sensim se in causæ interna deduci: quasi aliquid aliud prætermissis omnibus agi debuerit, quam illud quod tanto post, vel sero agi nolebant; quia nunquam prorsus agi volebant, ubi vinci Inctucbant! Hujus timoris apertissimam vocem quis de illorum clauso pectore excuteret, et non dico si cos donis largissimis ditaremus, sed si eos poenis crudelissimus torqueremus?