Latin
20.1 to 20.25
Augustine, Adnotationes in Iob 20.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Verba Sophar Minaei. non enim intellegitis magis quam ego: ad alios se conuertit, qui cum eo lob consolabantur. eruditionem confusionis meae audiam: oblique uult, ut lob audiat eruditionem confusionis suae; tunc enim potest etiam spiritum sapientiae consequi. haec autem locutio sollemnis est, cum dicimus: "bonum est mihi ut caueam, nam male mihi erit", cum uolumus, ut alius caueat. numquid haec nosti a saeculis? ex quo sunt saecula, scis haec. et haec putat quod lob ignorat tamquam inpius. oculus uidebit et non adiciet: non enim uidebitur. filios eius disperdat inpius: siue imitatores eius siue seductos ab eo diabolus. et manus eius succendantur doloribus: operibus eius crucientur. ossa eius repleta sunt iuuentute eius: superbit de firmitate sua. abscondet eam sub lingua sua: non illam demonstrabit tamquam dolosus, ut tacite illa utatur. parcet ei et non relinquet eam: amans eam et nolens ea carere non eam persequitur, aut: parcet ei dominus et hac inpunitate non eam relinquet. et tenebit eam in medio gutture suo: tamquam quod eum delectat. et non poterit subuenire sibi: non ideo se liberabit. fel aspidis in uentre eius: in interioribus, in occultis habens nocendi malitiam. diuitiae inique congregatae euomentur: cum tormento interiorum et pressura cordis. de domo eius protrahet eum angelus: quandocumque manifestabuntur occulta eius per tribulationes. et furorem draconum fulgebit: ut ille qui primo occultus fuit, tribulationibus proditus, furorem draconum fulgeat iam palam. interficiat illum lingua colubri: seducat eum diabolus. et non uideat mulcram pecorum: fructus ouium, id est iustitiae opera non faciat, ut se inde intellegat posse redimi. neque pabula mellis et butyri: opera bona cum caritate et hilaritate cordis et largitate praebentis; butyrum enim lac pingue est. in uanum et frustra laborauit: quia non intellegit haec de his operanda, quae ad misericordiam pertinent.