Latin
20.26 to 20.40
Augustine, Adnotationes in Iob 20.26-40
Unproofread scanNot analysed yet
unde et dominus butyrum et mel dicitur manducare, quia haec illi in humilibus eius praebentur. quae erunt ut durum quid, quod mandi non potest nec glutiri: durum nescio quid id est, iniquitas uel superbia. in desiderio suo non saluabitur: quia iniqua desiderauit. non erunt reliquiae de cibis eius: transeunt cupiditates eius. cum putauerit se repletum esse, coartabitur: non tam satietas est de plenitudine cupiditatum quam pressura. si quo modo inpleat uentrem suum: talis necessitas ei ueniet, ut dubitet utrum inpleat uentrem suum, cum utique ista ideo quaerantur, ut pellatur necessitas. hoc autem dixit, quia tanto plus cupit, quanto plus habuerit. et emittet super eum furorem iracundiae: quia non uidit facere opera bona. uulneret eum sagitta aerea: perpetua. pertranseat corpus eius iaculum: penetret eum tentatio, ut et de his quae sperat et de his quae relinquit uulneretur, tamquam a pectore per tergum traiectus. fulgura in tabernaculis eius: terrores repentini in cogitationibus eius. laedat aduena domum eius: diabolus, qui aduenticius est ad tentandum; si quidem habeat homo etiam proprias tentationes. et detegat caelum iniquitates eius: caeleste iudicium. et possessio bonorum eius ab episcopo: haec illi largietur deus.