Latin
24.1 to 24.17
Augustine, Adnotationes in Iob 24.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Quare dominum non latuerunt horae: quamobrem, uel: itaque. finem transgressi sunt: Christum. et inclinauerunt pauperes a uia iusta: ut uel imitarentur eos uel inde arbitrarentur non esse diuinum iudicium, quia inpunitam malitiam uidebant qua eis nocebant iustitiam relinquentes. simul absconditi sunt mites terrae: cum his, qui declinauerunt a uia iusta, absconditi sunt mites, ne mihi ferrent auxilium. nam tria sunt genera hominum in ecclesia, cum fit persecutio: alii enim consentiunt, alii fugiunt, alii patiuntur, quorum personam sustinet Iob. et inruerunt asini feri in agro super me: stulti et indomiti et ob hoc superbi inruunt super me confitentem, id est ecclesiam. et exeuntes ad opus suum: hoc enim est opus eorum, ut in me inruant, id est ad hoc deputati sunt a deo. suauis factus est ei panis in adulescentes: inpio et persecutori suauem panem dicit, id est persecutionem, qua libenter fruebatur, cum eam faceret adulescentibus: ut adolescentes aut pro amatoribus uoluptatum accipiamus, quia ipsi facile talibus consentiunt, aut pro eis, qui tantum in ecclesia profecerunt, ut pueritiae quidem simplicitatem transierint, sed nondum peruenerint ad robur illud uirile, quo etiam persecutor contemnitur. agrum ante tempus non suum demessuerunt: aut genera persecutionum dicit. ut aliquem agri damno terrerent, aut pro agro ecclesia intellegenda, quam ante maturitatem persecutionibus metere. uoluerunt, id est, antequam simul zizania crescerent, ut tempore messis separarentur. de stillicidiis montium madescent: confugientes nudi ad speluncas, ubi saxa distillant. rapuerunt ab ubere pupillum: pupilli et uiduae plerumque ex persona ecclesiae accipiendi est populus sub tormento. et eum qui ceciderat, humiliauerunt: desertum uel auxilio dei uel alicuius; quod est magnae saeuitiae, non talibus parcere. in angustiis insidiati sunt inique: in necessitatibus. de ciuitate et de domibus eiciebantur: ab eis eiciebantur alii.