Latin
24.18 to 24.43
Augustine, Adnotationes in Iob 24.18-43
Unproofread scanNot analysed yet
anima uero paruulorum in gemitu ualde: fuit. ipse autem deus eorum curam non habuit: inpiorum, quia modo curam eorum non habendo fecit eos desperare de iudicio dei, quia inpune mala faciebant. et ideo in tenebras traditi sunt: ignorantiae iudicii dei. et repente ut fur: eos occupabit dies ille. oculus adulteri obseruat tenebras: ostendere uult in quas tenebras tradantur inpii per inpunitatem; non enim eas quas captant adulteri et ceteri qui male faciunt per noctem, ne agnoscantur per diem; sed illas quae etiam mane super eos sunt. suffodit in tenebris domos: alia mala facta commemorat. per diem obsignauerunt semet ipsos: occultauerunt. non cognouerunt lucem, quia simul eis manet umbra mortis: non quia nox recessit, propterea eos deseruit umbra mortis. leuis est super faciem aquae: ad comparationem terrae splendidiores accipiendi sunt, quos lux penetrat et imago leuitatis; et ideo leuis est super eos umbra mortis. nam et ipsi portant eam per condicionem carnis. uel: leuis est super faciem aquae dixit super eos qui in baptismo confitentur. maledicatur pars eorum super terram: sterile sit quod delegerunt. de sinu enim pupillorum rapuerunt: de corde infirmorum uerbum per malam suasionem. deinde rememoratum est peccatum eius: quod putabat in obliuionem uenire. conteratur sicut lignum insanabile omnis iniquus: quod non sanat. sterili enim non fecit bene: quae sine consolatione filiorum est. consurgens ergo non credit contra uitam suam: non credit aduersus uitam suam; debuit enim credere malam se habere uitam et eo ipso consurgere. cum infirmari coeperit, non speret sanitatem: tribulari. sed cadit in languorem. tales enim inpius consolationes quaerit in rebus aduersis, quibus infirmior fiat. emarcuit sicut malua in aestu: altitudo eius, quia non tulit aestum tribulationis; malua autem propter infirmitatem.