Latin
28.1 to 28.17
Augustine, Adnotationes in Iob 28.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim argenti locus unde fit: prudentes, qui magis in actione sunt. locus autem auro, ubi purgatur: sapientes, qui in contemplatione sunt. ferrum enim de terra fit: haec metalla indifferenter accipienda in bono sunt; nam ideo ferrum dixit, quia nihil interest, quasi superius de ferro diceret: quamuis ferrum possint fortes intellegi. re uera enim nulla distinctio est in sapientia hominum quam in ea sunt. aes autem similiter ut lapides excluditur: quia totum de terra separatur; ut ostendat propterea esse bonos malis mixtos ad tempus, quia de ipsis malis secluduntur boni et per illos purgantur- tamquam metalla operi uel aedificio necessaria, cum ipsa terra opus habeant eliquari atque formari, unde et separandi sunt, ut post hanc separationem habeat terra locum atque ordinem suum, sicut inpii per damnationem pro meritis suis. et omnem finem ipse inuenit: quid quo perduceret. inuenit autem dixit "instituit". lapis tenebrae et umbra mortis: lapis, id est uetus testamentum tenebris et umbrae mortis datum est, id est carnalia sectantibus, quamuis ab uno deo haec expectarent: ubi superbientes non discindebant torrentem, id est non transibant per lapsum temporalium ad aliquam soliditatem, sed ipso lapsu ferebantur. et facta est discissio torrentis a cinere, hoc est: a confitente peccata sua et non superbiente de meritis operum, quod factum est per gratiam noui testamenti. discissio torrentis a cinere: ab hominibus. et commoti sunt ab hominibus: adulantibus non increpante deo ad ipsa quae eis promissa erant perdendo primatum suum. terra de qua egressus est panis, subaudiendum: ipsos dico commotos de quibus tamquam de terra panis domini exiit. et eam incensurus est: infidelem caelesti iudicio domini. locus sapphiri lapides eius. ordo: locus sapphiri, id est pretiosi et necessarii aedificio ciuitatis caelestis.