Latin
28.18 to 28.42
Augustine, Adnotationes in Iob 28.18-42
Unproofread scanNot analysed yet
et aggeres aurum ei: aurum ei non modicum est, sed aggeres. semitam quam non cognouit auis: humilitatem domini. nec uidit eam oculus uulturis: diaboli. non transiit super eam leo: per fortitudinem superbiens. in durissimo lapide extendit manum suam: potens est enim deus de lapidibus excitare filios Abrahae. et ripas fluminum disrupit: ut totum inrigaret. flumina enim dixit praedicatores uerbi. uoluerunt quippe ripis suis contineri, ut totum circumcisioni praedicarent. omne uero pretiosum uidit oculus meus: humanus per uerbum carnem factum. altitudines fluminum reuelauit: uirtutes tolerandi persecutiones in martyrio occultae et altae sunt in homine, donec tentatione persecutionis reuelentur. ostenditque uirtutem suam in lumine, in eis quibus dixit: uos estis lux mundi. per quos etiam pars Iudaeorum non parua conuersa est. abyssus dixit: non est in me: ideo in abysso constituti homines eam inuenire non potuerunt, quia in eo non est. non dabitur aurum inclusum pro ea: id est thesaurus. non erit deterior auro Ophir: tamquam si diceret: uel sic eam. quaerite, siquidem deterior non sit auro Ophir. non aequabitur ei aurum et uitrum: aut intellegendum aliquod uitrum speciosum aut quia sunt homines qui uitrum plus diligant quam sapientiam. et commutatio eius uasa aurea: "non sunt. subaudis. et excelsa et gabis non erunt in memoria: obliuioni erunt in comparatione eius: aut excelsa et gabis" tamquam superba quaeque non sint in memoria, ut per humilitatem trahas de absconditis sapientiam. sapientia unde inuenta est? dicit, quia non potuit eam inuenire homo nisi per gratiam, ideo ad deum conuertendum esse cor. latet ab oculis omnis hominis: quia non est insensibilibus. perditio et mors dixerunt: perditi et mortui, cum in deliciis uiuunt. dominus commendauit uiam eius: humilitatem, quae abscondita est uolucribus caeli.