Latin
28.43 to 28.52
Augustine, Adnotationes in Iob 28.43-52
Unproofread scanNot analysed yet
et ipse nouit locum eius: locus sapientiae quis nisi pater est? cum enim dicitur: ego in illo et ille in me, inuicem sibi quasi loca sunt. ipse enim omne quod est sub caelo perspicit: hoc modo ea nouit, quo fecit, et non sensibiliter. uentorum libramenta atque mensuras: tota creatura per partem significatur. et bene pondere, mensura et numero omnia dixit facta, in quibus intellegitur creator. quando fecit, sicut uidit, enumerauit: non extra uidit ut faceret, sed in semet ipso sicut artifex. et uiam tempestatum uocibus: tempestatum pro tentationum positum est; tentationum autem pro his qui tentantur, quomodo dicerentur uoces naufragii pro uocibus naufragorum. tunc uidit eam et exposuit eam: ,in praedestinatione dominus uidit uiam, quo se conuerterent tentati. parauit et inuestigauit: in praedestinatione, non in actione.