Latin
32
Augustine, Adnotationes in Iob 32
Unproofread scanNot analysed yet
Verba Eliu Buzitis. deus abiecit eum et non uir: ut hanc dicam causam, cur tacuerint. et sermonibus uestris non respondebo ei: ego enim talia dicam, ut mihi quemadmodum nobis respondere non possit. quia ergo expectaui et non sunt locuti: quasi ad Iob conuersus dicit. uenter meus sicut uter musto plenus: commendat hunc scriptura, quia in prophetia locuturus sit. et ueluti follis aerarii disruptus: ad duritiam soluendam de ui loquor; inde et iratus dicitur. non enim opus esset, ut ego loquerer, si uos ei responderitis. alioquin et me tineae edent: aut sicut uos aut sicut omnes qui mirantur personas.