Latin
33
Augustine, Adnotationes in Iob 33
Unproofread scanNot analysed yet
Mundum est cor meum in uerbis: non duplex. spiritus diuinus qui fecit me: subaudis "est", ut sit: spiritus diuinus est qui fecit me. quomodo ergo dicis: iustus sum, et non exaudiuit me? quasi aduersario dixerit Iob. semel enim loquitur dominus: quasi uocationem omnium iustorum semel fecit dominus et temporaliter circa singulos hoc agit diuina prouidentia. per somnium aut in uisitatione nocturna: aut in ignorantia aut in tribulatione. aut sicut incidit saeuus timor in homines cum dormiunt in cubiculis: securi. et corpus eius a ruina eruat: translate sicut ossa. et pepercit animae eius a morte: cum eum conuerterit, parcet ei. quia uenturum est bellum et iterum arguet eum in infirmitate in cubili: post conuersionem iam probat, ne de se praesumat. et multitudo ossium eius emarcuit: fiducia de se. omnemque escam non poterit sumere: consolationem de temporalibus. et renouabit corpus suum sicut litura in pariete: mutationem uitae: et hic translate propter aedificium, id est in societatem. et molliet carnes suas sicut paruuli: ne sit durus superbia, secundum quod Eliu uidetur, tentatur lob humilis per innouationem. et intrauit facie hilari cum professione: paratus ad tentationes. salua animam meam, ne ueniam in corruptionem: hic tentatio mortis. uices tres cum uiro: conuersionis, probationis, mortis. sed eruit animam meam de morte: quia adhuc haec mortis restat. ut anima mea in lumine collaudet eum: iam ergo orationes cessabunt, quia nulla erit indigentia.