Latin
35.42 to 35.51
Augustine, Adnotationes in Iob 35.42-51
Unproofread scanNot analysed yet
ideo etiamsi perturbetur uana salus hominis, dat tamen auxilium de tribulatione pater, qui uidet in abscondito. iudicare itaque eum, si potes collaudare eum, sicuti est; hoc enim uisus est Iob dicere, cum ait: utinam esset nobis arbiter! et nunc quia non est uisitans iram suam nec cognouit delicta uehementer: cognouit ad uindictam. unde est: quoniam iniquitatem meam ego cognosco; et in eodem loco: auerte faciem tuam a peccatis meis. cognouit ergo delicta; nam ideo patiuntur homines tribulationem in hoc saeculo, sed non uehementer, quia partibus corrigens das locum paenitentiae. et lob uane aperuit os suum; in ignorantia sua uerba multiplicat.