Latin
36.1 to 36.20
Augustine, Adnotationes in Iob 36.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Sustine me pusillum, ut de doceam; adhuc enim in me sunt sermones. suscipiens scientiam meam de longe: quoniam quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a domino. operibus autem meis quae iusta sunt, loquar. ne dicatur ei, quod peccatori dicit deus: ut quid tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum? tu uero odisti eruditionem. ergo hic operibus loquendum est; nam scientia de longe suscipitur ex parte et in aenigmate. cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte est auferetur et non iam de longe erit, quoniam uidebimus eum sicuti est. in ueritate et non iniusta uerba iniuste intelleges: ea ipsa quae patiebatur lob uerba dei dicit esse in ueritate et non iniusta; sed ab isto iniuste intellegi existimat, qUf-ffi putat conqueri se inmerito pati, cum etiam de iustorum tribulatione dictum sit: tempus est, ut iudicium incipiat a domo domini. et scito quia dominus non abiciet innocentem: quamuis corripiat quem diligit et flagellet omnem filium quem recipit. fortis robore cordis, non uiuificat inpium: quamuis ad tempus ei parcere uideatur. et bene: fortis robore cordis, quia tunc eum non uiuificabit, quando serae paenitentiae locum quaerit cum lacrimis, et non inueniet nec flectet ad misericordiam fortiter iudicantem, quem modo misericorditer admonentem contemnit. et iudicium pauperum dabit: quo iudicet eos, a quibus patiuntur iniquitatem. et bene: pauperum ut superius inpium diuitem intellegas, id est superbum. non auferet a iusto oculos eius: etiam cum eum uelut in fornace pro. bat tentatione tribulationis, non ei auferet intellegentiam, qua cognoscitur et colitur deus. ex quo satis ostendit inpiorum poenam esse ipsam caecitatem, etiam cum uidetur eis parci. et cum regibus in solio: subauditur . ,sedere eos fecit. . ,hoc est iustos;