Latin
36.73 to 36.89
Augustine, Adnotationes in Iob 36.73-89
Unproofread scanNot analysed yet
fluent nubes et tenebrascent super homines plurimos: quia etsi obuelatum est euangelium, in his qui pereunt est obuelatum. horam constituit iumentis et sciunt cubilis ordinem: quoniam agnouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui. in his omnibus non obstupescit animus eius: initium sapientiae timor domini. nec mutatur cor tuum a corpore: ut eleuatum a terra sursum habeatur ad dominum. si cogitauerit extendere nebulam: ut qui uident, caeci fiant. aeque ut tabernaculum expandit eam: in carne quippe mortali tamquam tabernaculo habitans per eam non est agnitus a persecutoribus, dum eis cessit et eam extendit atque expandit in cruce. ecce effundit super omnia lucem suam: quam absconderat, cum caecitas ex parte Israhel fieret, effundit super omnes gentes. et radices maris contexit: cupiditatem saeculi redarguit. non enim ad abscondendum lux contegit, sed ad manifestandum. in eis enim iudicauit populos ostendendo illis peccata eorum per lucem ueritatis. dabit escam plurimis: utique agnoscentibus, cum arguuntur, peccata sua et esurientibus ac sitientibus iustitiam. in manibus contexit lumen: si ab eo quod sunt "inmanes", his qui non dimittunt peccata hominibus, cum sibi a deo dimitti uelint; si autem ab eo quod sunt "manus", his qui de manibus suis, hoc est de operibus, extolluntur se ipsos iustificantes. contexit enim lumen ad hoc dixit, ne uideatur ab eis, quia excaecatum est insipiens cor eorum. et mandauit de eo in contrarium: ut qui faciunt ueritatem, uel dimittendo ut dimittatur eis uel confitendo mala sua ut gratiae dei subdantur, ipsi ueniant ad lucem, ut manifestentur opera eorum, quoniam in deo sunt operata, non in ipsis. contrarius est enim et inmani misericors et superbo humilis. ut nuntiaret super illo amico suo: super illo lumine, hoc est de illo quod contexit ut absconderet inmani et ingrato, ut id adnuntiaret, hoc est aperiret, non iam seruo sub lege, sed reconciliato per gratiam;